Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/588

Haec pagina emendata est
584
éthique


habemus, res, quæ extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea, quæ nobis eveniunt contra id, quod nostræ utilitatis ratio postulat, æquo animo feremus, si conscii simus, nos functos nostro officio fuisse, et potentiam, quam habemus, non potuisse se eo usque extendere, ut eadem vitare possemus ; nosque partem totius Naturæ esse, cujus ordinem sequimur. Quod si clare et distincte intelligamus, pars illa nostri, quæ intelligentia definitur, hoc est pars melior nostri, in eo plane acquiescet, et in ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam, quatenus intelligimus, nihil appetere nisi id, quod necessarium est, nec absolute, nisi in veris, acquiescere possumus ; adeoque quatenus hæc recte intelligimus, eatenus conatus melioris partis nostri cum ordine totius Naturæ convenit.


FINIS QUARTÆ PARTIS