Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/587

Haec pagina emendata est
583
de la servitude de l’homme


CAPUT XXXI

At superstitio id contra videtur statuere bonum esse, quod Tristitiam, et id contra malum quod Lætitiam affert. Sed, ut jam diximus (vide Schol. Prop. 45 p. IV), nemo, nisi invidus, mea impotentia et incommodo delectatur. Nam quo majore Lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus, et consequenter eo magis de natura divina participamus ; nec Lætitia unquam mala esse potest, quam nostræ utilitatis vera ratio moderatur. At qui contra Metu ducitur, et bonum, ut malum vitet, agit, is Ratione non ducitur.

CAPUT XXXII

Sed humana potentia admodum limitata est, et a potentia causarum externarum infinite superatur ; atque adeo potestatem absolutam non