Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/586

Haec pagina emendata est
582
éthique


CAPUT XXX

Cum igitur res illæ sint bonæ, quæ Corporis partes juvant, ut suo officio fungantur, et Lætitia in eo consistat, quod hominis potentia, quatenus Mente et Corpore constat, juvatur vel augetur ; sunt ergo illa omnia, quæ Lætitiam afferunt, bona. Attamen, quoniam contra non eum in finem res agunt, ut nos Lætitia afficiant, nec earum agendi potentia ex nostra utilitate temperatur, et denique quoniam Lætitia plerumque ad unam Corporis partem potissimum refertur ; habent ergo plerumque Lætitiæ affectus (nisi Ratio et vigilantia adsit), et consequenter Cupiditates etiam, quæ ex iisdem generantur, excessum ; ad quod accedit, quod ex affectu id primum habeamus, quod in præsentia suave est, nec futura æquali animi affectu æstimare possumus. Vide Schol. Prop. 44 et Schol. Prop. 60 p. IV.