Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/583

Haec pagina emendata est
579
de la servitude de l’homme


CAPUT XXVI

Præter homines nihil singulare in Natura novimus, cujus Mente gaudere, et quod nobis amicitia aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus ; adeoque quicquid in rerum Natura extra homines datur, id nostræ utilitatis ratio conservare, destruere, vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet.

CAPUT XXVII

Utilitas, quam ex rebus, quæ extra nos sunt, capimus, est, præter experientiam et cognitionem, quam acquirimus ex eo, quod easdem observamus, et ex his formis in alias mutamus, præcipua corporis conser-