Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/580

Haec pagina emendata est
576
éthique


tatem agnoscit, facile in Odium transit ; nisi, quod pejus est, species delirii sit, atque tum magis discordia quam concordia fovetur. Vid. Schol.[1] Prop. 31 p. III.

CAPUT XX

Ad matrimonium quod attinet, certum est, ipsum cum Ratione convenire, si Cupiditas miscendi corpora non ex sola forma, sed etiam ex Amore liberos procreandi et sapienter educandi ingeneretur ; et præterea si utriusque, viri scilicet et fœminæ, Amor non solam formam, sed animi præcipue libertatem pro causa habeat.

CAPUT XXI

Gignit præterea adulatio concordiam ; sed fœdo servitutis crimine, vel perfidia ; nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi, qui primi esse volunt, nec sunt.

  1. Land renvoie au Coroll. de la Prop. 31, p. III.