Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/58

Haec pagina emendata est
54
éthique


corpoream debere esse finitam, et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest : atqui substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest, sequitur ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Hæc sunt, quæ apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verum enim vero, si quis recte attendat, me ad hæc jam respondisse comperiet ; quandoquidem hæc argumenta in eo tantum fundantur, quod substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (Prop. 12, cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit omnia illa absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non disputo), ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minime ex eo sequi, quod quantitas infinita supponatur : sed quod quantitatem infinitam mensu-