Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/578

Haec pagina emendata est
574
éthique


iniquum est, etiam ægre ferunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt, quæ ad Religionem et Pietatem spectant. De quibus vide Schol. 1 et 2 Prop. 37 et Schol. Prop. 46 et Schol. Prop. 73 p. IV.

CAPUT XVI

Solet præterea concordia ex Metu plerumque gigni, sed sine fide. Adde, quod Metus ex animi impotentia oritur, et propterea ad Rationis usum non pertinet ; ut nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem præ se ferre videatur.

CAPUT XVII

Vincuntur præterea homines etiam largitate, præcipue ii qui non habent, unde comparare possint illa, quæ ad vitam sustentandam