Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/577

Haec pagina emendata est
573
de la servitude de l’homme


nequeunt, militatum confugiunt, et incommoda belli et imperium tyrannidis præ domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt, et quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.

CAPUT XIV

Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est, eorum injurias æquo animo ferre, et studium iis adhibere, quæ concordiæ et amicitiæ conciliandæ inserviunt.

CAPUT XV

Quæ concordiam gignunt sunt illa, quæ ad justitiam, æquitatem, et honestatem referuntur. Nam homines præter id, quod injustum et