Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/574

Haec pagina emendata est
570
éthique


a nobis removere ea via, quæ securior videtur, licet ; et quicquid contra datur, quod judicamus bonum sive utile esse ad nostrum esse conservandum, et vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere, et eo quocunque modo uti nobis licet ; et absolute id unicuique summo Naturæ jure facere licet, quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.

CAPUT IX

Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest, quam reliqua ejusdem speciei individua ; adeoque (per Caput VII) nihil homini ad suum esse conservandum, et vita rationali fruendum utilius datur quam homo, qui Ratione ducitur. Deinde, quia inter res singulares nihil novimus, quod homine, qui Ratione ducitur, sit præstantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere, quantum arte et ingenio valeat, quam in hominibus ita educandis, ut tandem ex proprio Rationis imperio vivant.