Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/572

Haec pagina emendata est
568
éthique


moderari studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quæ sub ipsius intelligentiam cadere possunt, adæquate concipiendum.

CAPUT V

Nulla igitur vita rationalis[1] est sine intelligentia ; et res eatenus tantum bonæ sunt, quatenus hominem juvant, ut Mentis vita fruatur, quæ intelligentia definitur. Quæ autem contra impediunt, quo minus homo Rationem perficere et rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus.

CAPUT VI

Sed quia omnia illa, quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest, nisi a causis externis ; nempe

  1. D'après la traduction de Glazemaker, il y aurait lieu de substituer le mot vera à rationalis ; voir note explicative.