Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/571

Haec pagina emendata est
567
de la servitude de l’homme


CAPUT III

Nostræ actiones, hoc est Cupiditates illæ, quæ hominis potentia seu Ratione definiuntur, semper bonæ sunt, reliquæ autem tam bonæ quam malæ possunt esse.

CAPUT IV

In vita itaque apprime utile est, intellectum seu Rationem, quantum possumus, perficere, et in hoc uno summa hominis felicitas seu beatitudo consistit ; quippe beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi acquiescentia, quæ ex Dei intuitiva cognitione oritur : at intellectum perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, Deique attributa et actiones, quæ ex ipsius naturæ necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis, qui Ratione ducitur, finis ultimus, hoc est summa Cupiditas, qua reliquas omnes