Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/570

Haec pagina emendata est
566
éthique


ita sequuntur, ut vel per ipsam solam, tanquam per proximam suam causam, possint intelligi, vel quatenus Naturæ sumus pars, quæ per se absque aliis individuis non potest adæquate concipi.

CAPUT II

Cupiditates, quæ ex nostra natura ita sequuntur, ut per ipsam solam possit intelligi, sunt illæ, quæ ad Mentem referuntur, quatenus hæc ideis adæquatis constare concipitur ; reliquæ vero Cupiditates ad Mentem non referuntur, nisi quatenus res inadæquate concipit, et earum[1] vis et incrementum non humana, sed rerum, quæ extra nos sunt, potentia definiri debet ; et ideo illæ recte actiones, hæ autem passiones vocantur ; illæ namque nostram potentiam semper indicant, et hæ contra nostram impotentiam et mutilatam cognitionem.

  1. Je remplace par earum le mot quarum qui se trouve dans l'édition Land.