Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/57

Haec pagina emendata est
53
De Dieu


rea, ajunt, est infinita, concipiatur in duas partes dividi ; erit unaquæque pars vel finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita mensuretur partibus pedes æquantibus, infinitis talibus partibus constare debebit ; ut et, si partibus mensuretur digitos æquantibus ; ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito. Denique[1], si ex uno puncto infinitæ cujusdam quantitatis concipiatur, duas lineas, ut AB, AC, certa ac determinata in initio distantia in infinitum protendi ; certum est, distantiam inter B et C continuo augeri, et tandem ex determinata indeterminabilem fore. Cum igitur hæc absurda sequantur, ut putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur : inde concludunt, substantiam

  1. Land souligne, à tort, je pense, les mots Porro et Denique.