Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/569

Haec pagina emendata est
565
de la servitude de l’homme


Superbia, et reliqua hujusmodi, quæ in præcedentibus notavimus ; atque adeo, quantum potest, conatur ut diximus, bene agere et lætari. Quousque autem humana virtus ad hæc consequenda se extendat, et quid possit, in sequenti Parte demonstrabo.

APPENDIX

Quæ in hac Parte de recta vivendi Ratione tradidi, non sunt ita disposita ut uno aspectu videri possint, sed disperse a me demonstrata sunt, prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur hic recolligere et ad summa capita redigere proposui.

CAPUT I

Omnes nostri conatus, seu Cupiditates, ex necessitate nostræ naturæ