Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/568

Haec pagina emendata est
564
éthique


tatem referuntur. Nec operæ pretium duco, omnes Fortitudinis proprietates hic separatim demonstrare, et multo minus, quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque superbiat. Nam hæc, et omnia, quæ ad veram vitam et Religionem spectant, facile ex Propositione 37 et 46 hujus Partis convincuntur ; nempe quod Odium Amore contra vincendum sit, et quod unusquisque, qui Ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis 50 hujus Partis, et aliis in locis notavimus : quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret, nempe quod omnia ex necessitate divinæ naturæ sequantur, ac proinde quicquid molestum et malum esse cogitat, et quicquid præterea impium, horrendum, injustum, et turpe videtur, ex eo oritur, quod res ipsas perturbate, mutilate, et confuse concipit ; et hac de causa apprime conatur res, ut in se sunt, concipere, et veræ cognitionis impedimenta amovere, ut sunt Odium, Ira, Invidia, Irrisio,