Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/565

Haec pagina emendata est
561
de la servitude de l’homme


alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis ad suam vel communem perniciem patitur corrumpi.

PROPOSITIO LXXII

Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum fide agit.

DEMONSTRATIO

Si liber homo quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret, id ex dictamine Rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur) : atque adeo dolo malo agere virtus esset (per Prop. 24 hujus), et consequenter (per eandem Prop.) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset, dolo malo agere ; hoc est (ut per se notum), hominibus consultius esset, verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per Coroll. Prop. 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber etc. Q. E. D.