Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/564

Haec pagina emendata est
560
éthique


parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per Prop. 37 hujus) ; adeoque (per 34 Affect. Defin.) soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. Q. E. D.

SCHOLIUM

Gratia, quam homines qui cœca Cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura seu aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque hominem nimio Odio, Ira, vel Superbia, vel Avaritia, etc., affectum esse indicat. Nam qui præ stultitia dona compensare nescit, ingratus non est, et multo minus ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini inserviat, nec furis, ut ipsius furta celet, vel