Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/563

Haec pagina emendata est
559
de la servitude de l’homme


iisdem beneficium accipere, et consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari ; ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis cautio esse debet, ne videamur eosdem contemnere, vel præ Avaritia remunerationem timere, atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis et honesti habenda est.

PROPOSITIO LXXI

Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.

DEMONSTRATIO

Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt, et maxima amicitiæ necessitudine invicem junguntur (per Prop. 35 hujus, et 1 ejus Coroll.)