Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/562

Haec pagina emendata est
558
éthique


id ex suo ingenio æstimabit, et si minoris ab eo, cui datum est, æstimari videt, contristabitur (per Prop. 42 p. III). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere (per Prop. 37 hujus), nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre, sed se et reliquos libero Rationis judicio ducere, et ea tantum agere studet, quæ ipse prima esse novit : Ergo homo liber, ne ignaris odio sit, et ne eorum appetitui, sed soli Rationi obsequatur, eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Dico quantum potest. Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines, qui in necessitatibus humanum auxilium, quo nullum præstabilius est, adferre queunt ; atque adeo sæpe fit, ut necesse sit ab