Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/561

Haec pagina emendata est
557
de la servitude de l’homme


SCHOLIUM

Quid Animositas sit, vel quid per ipsam intelligam, in Scholio Prop. 59 p. III explicui. Per periculum autem id omne intelligo, quod potest esse causa alicujus mali, nempe Tristitiæ, Odii, Discordiæ etc.

PROPOSITIO LXX

Homo liber, qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest, beneficia declinare studet.

DEMONSTRATIO

Unusquisque ex suo ingenio judicat, quid bonum sit (vide Schol. Prop. 39 p. III) ; ignarus igitur, qui in aliquem beneficium contulit,