Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/560

Haec pagina emendata est
556
éthique


DEMONSTRATIO

Affectus coerceri nec tolli potest, nisi affectu contrario, et fortiore affectu coercendo (per Prop. 7 hujus). At cœca Audacia et Metus affectus sunt, qui æque magni possunt concipi (per Prop. 5 et 3 hujus) : Ergo æque magna animi virtus, seu fortitudo (hujus Definitionem vide in Schol. Prop. 59 p. III) requiritur ad Audaciam quam ad Metum coercendum ; hoc est (per Defin. 40 et 41 Affect.), homo liber eadem animi virtute pericula declinat, qua eadem superare tentat. Q. E. D.

COROLLARIUM

Homini igitur libero æque magnæ Animositati fuga in tempore, ac pugna ducitur : sive homo liber eadem Animositate, seu animi præsentia, qua certamen, fugam eligit.