Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/56

Haec pagina emendata est
52
éthique


corpoream sive extensam a natura divina omnino removere, atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus ignorant : quod clare ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt non intelligere. Ego saltem satis clare, meo quidem judicio, demonstravi (vide Coroll. Prop. 6 et Schol. 2 Prop. 8) nullam substantiam ab alio posse produci vel creari. Porro Prop. 14 ostendimus, præter Deum nullam dari neque concipi posse substantiam ; atque hinc conclusimus substantiam extensam unum ex infinitis Dei attributis esse. Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quæ omnia huc redeunt. Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus ; et ideo eandem infinitam posse esse, et consequenter ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant ex quibus unum aut alterum afferam. Si substantia corpo-