Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/558

Haec pagina emendata est
554
éthique


mali conceptum habet nullum (per Coroll. Prop. 64 hujus), et consequenter (nam bonum et malum correlata sunt) neque boni. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hujus Propositionis hypothesin falsam esse, nec posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus, sed quatenus tantummodo causa est, cur homo existat, patet ex 4 Propositione hujus Partis. Atque hoc, et alia quæ jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc est potentia, qua hominis solummodo utilitati consuluit ; atque eatenus narratur, quod Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis boni et mali comederet, et quod,