Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/557

Haec pagina emendata est
553
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Homo liber, hoc est qui ex solo Rationis dictamine vivit, mortis Metu non ducitur (per Prop. 63 hujus), sed bonum directe cupit (per Coroll. ejusdem Prop.), hoc est (per Prop. 24 hujus) agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile quærendi ; atque adeo nihil minus quam de morte cogitat, sed ejus sapientia vitæ est meditatio. Q. E. D.

PROPOSITIO LXVIII

Si homines liberi nascerentur, nullum boni et mali formarent conceptum, quamdiu liberi essent.

DEMONSTRATIO

Illum liberum esse dixi, qui sola ducitur Ratione ; qui itaque liber nascitur, et liber manet, non nisi adæquatas ideas habet ; ac proinde