Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/556

Haec pagina emendata est
552
éthique


SCHOLIUM

Si igitur hæc cum iis conferantur, quæ in hac Parte usque ad Propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus, quid homo, qui solo affectu seu opinione, homini qui Ratione ducitur, intersit. Ille enim, velit nolit, ea, quæ maxime ignorat, agit ; hic autem nemini, nisi sibi, morem gerit, et ea tantum agit, quæ in vita prima esse novit, quæque propterea maxime cupit ; et ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus ingenio et vivendi Ratione pauca adhuc notare libet.

PROPOSITIO LXVII

Homo liber de nulla re minus quam de morte cogitat ; et ejus sapientia non mortis, sed vitæ meditatio est.