Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/551

Haec pagina emendata est
547
de la servitude de l’homme


DEMONSTRATIO

Nam Cupiditas, quæ ex Ratione oritur, ex solo Lætitiæ affectu, quæ passio non est, oriri potest (per Prop. 59 p. III), hoc est ex Lætitia, quæ excessum habere nequit (per Prop. 61 hujus), non autem ex Tristitia ; ac proinde hæc Cupiditas (per Prop. 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali oritur ; atque adeo ex ductu Rationis bonum directe appetimus, et eatenus tantum malum fugimus. Q. E. D.

SCHOLIUM

Explicatur hoc Corollarium exemplo ægri et sani. Comedit æger id, quod aversatur, timore mortis ; sanus autem cibo gaudet, et vita sic melius fruitur, quam si mortem timeret, eamque directe vitare cuperet.