Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/545

Haec pagina emendata est
541
de la servitude de l’homme


SCHOLIUM

Cum itaque Lætitia plerumque (per Schol. Prop. 44 hujus) ad unam Corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare, nulla habita Ratione integræ nostræ valetudinis ; ad quod accedit, quod Cupiditates, quibus maxime tenemur (per Coroll. Prop. 9 hujus) temporis tantum præsentis, non autem futuri habent rationem.

PROPOSITIO LXI

Cupiditas, quæ ex Ratione oritur, excessum habere nequit.

DEMONSTRATIO

Cupiditas (per 1 Affect. Defin.), absolute considerata, est ipsa hominis essentia, quatenus quocunque modo determinata concipitur ad aliquid