Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/543

Haec pagina emendata est
539
de la servitude de l’homme


quæ ex Corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo, Ira vel Odio commotus, determinatur ad claudendam manum vel brachium movendum, id, ut in Parte secunda ostendimus, fit, quia una eademque actio potest jungi quibuscunque rerum imaginibus ; atque adeo tam ex iis imaginibus rerum, quas confuse, quam quas clare et distincte concipimus, ad unam eandemque actionem determinari possumus. Apparet itaque, quod omnis Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, nullius esset usus, si homines Ratione duci possent. Videamus jam, cur Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, cœca a nobis appellatur.

PROPOSITIO LX

Cupiditas, quæ oritur ex Lætitia vel Tristitia, quæ ad unam vel ad aliquot, non autem ad omnes Corporis partes refertur, rationem utilitatis totius hominis non habet.