Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/541

Haec pagina emendata est
537
de la servitude de l’homme


adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumus, quam non possemus agere, si Ratione duceremur. Denique quatenus Lætitia bona est, eatenus cum Ratione convenit (consistit enim in eo, quod hominis agendi potentia augetur vel juvatur) ; nec passio est, nisi quatenus hominis agendi potentia non eo usque augetur, ut se suasque actiones adæquate concipiat (per Prop. 3 p. III cum ejus Schol.) ; Quare si homo Lætitia affectus ad tantam perfectionem duceretur, ut se suasque actiones adæquate conciperet, ad easdem actiones, ad quas jam ex affectibus, qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad Lætitiam, Tristitiam, vel Cupiditatem referuntur (vide explicationem quartæ Aff. Defin.), et Cupiditas (per 1 Affect. Defin.) nihil aliud est, quam ipse agendi conatus ; ergo ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola Ratione duci. Q. E. D.