Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/540

Haec pagina emendata est
536
éthique


PROPOSITIO LIX

Ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo a Ratione determinari.

DEMONSTRATIO

Ex Ratione agere nihil aliud est (per Prop. 3 et Defin. 2 p. III), quam ea agere, quæ ex necessitate nostræ naturæ, in se sola consideratæ, sequuntur. At Tristitia eatenus mala, est quatenus hanc agendi potentiam minuit vel coercet (per Prop. 41 hujus) ; ergo ex hoc affectu ad nullam actionem possumus determinari, quam non possemus agere, si Ratione duceremur. Præterea Lætitia eatenus[1] mala est, quatenus impedit, quo minus homo ad agendum sit aptus (per Prop. 43 et 44[2] hujus) ; atque

  1. Je supprime le mot tantum qui suit eatenus dans l'édition Land ; correction indiquée par W. Meijer.
  2. L'édition Land renvoie aux propositions 41 et 43.