Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/54

Haec pagina emendata et bis lecta est
50
éthique


COROLLARIUM II

Sequitur : II° rem extensam et rem cogitantem vel Dei attributa esse, vel (per Axiom. 1) affectiones attributorum Dei.

PROPOSITIO XV

Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest.

DEMONSTRATIO

Præter Deum nulla datur neque concipi potest substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quæ in se est et per se concipitur. Modi autem (per Defin. 5) sine substantia nec esse nec concipi possunt ; quare hi in