Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/539

Haec pagina emendata est
535
de la servitude de l’homme


Quæ de Pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis, quæ de Misericordia et Pœnitentia diximus. Hoc tantum addo, quod ut Commiseratio, sic etiam Pudor, quamvis non sit virtus, bonus tamen est, quatenus indicat, homini, qui Pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi ; sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat, partem læsam nondum esse putrefactam ; quare, quamvis homo, quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti, qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem.

Atque hæc sunt, quæ de affectibus Lætitiæ et Tristitiæ notare susceperam. Ad Cupiditates quod attinet, hæ sane bonæ aut malæ sunt, quatenus ex bonis aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes revera, quatenus ex affectibus, qui passiones sunt, in nobis ingenerantur, cœcæ sunt (ut facile colligitur ex iis, quæ in Schol. Prop. 44 hujus diximus), nec ullius usus essent, si homines facile duci possent, ut ex solo Rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam.