Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/538

Haec pagina emendata est
534
éthique


SCHOLIUM

Vana, quæ dicitur, Gloria est acquiescentia in se ipso, quæ sola vulgi opinione fovetur ; eaque cessante, cessat ipsa acquiescentia, hoc est (per Schol. Prop. 52 hujus) summum bonum, quod unusquisque amat ; unde fit, ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur, ut famam conservet. Est namque vulgus varius et inconstans, atque adeo, nisi conservetur fama, cito abolescit ; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit ; ex quo, quandoquidem de summo, quod æstimatur, bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi, et qui tandem victor evadit, gloriatur magis, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Est igitur hæc gloria seu acquiescentia revera vana, quia nulla est.