Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/536

Haec pagina emendata est
532
éthique


habuisse malorum ; et contra eo magis contristabitur, quo se magis infra reliquos esse crediderit ; unde fit, ut nulli magis ad Invidiam sint proni, quam Abjecti ; et ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magis, quam ad eadem corrigendum, et ut tandem solam Abjectionem laudent, eaque glorientur ; sed ita, ut tamen abjecti videantur. Atque hæc ex hoc affectu tam necessario sequuntur, quam ex natura trianguli, quod ejus tres anguli æquales sint duobus rectis ; et jam dixi, me hos et similes affectus malos vocare, quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed Naturæ leges communem Naturæ ordinem, cujus homo pars est, respiciunt ; quod hic in transitu monere volui, ne quis putaret me hic hominum vitia et absurda facta narrare, non autem rerum naturam et proprietates demonstrare voluisse. Nam,