Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/535

Haec pagina emendata est
531
de la servitude de l’homme


falsa opinione, quod homo se supra reliquos esse putat. Et Abjectio huic Superbiæ contraria definienda esset Tristitia orta ex falsa opinione, quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus, superbum necessario esse invidum (vide Schol. Prop. 55 p. III), et eos maxime odio habere, qui maxime ob virtutes laudantur ; nec facile eorum Odium Amore aut beneficio vinci (vide Schol. Prop. 41 p. III) ; et eorum tantummodo præsentia delectari, qui animo ejus impotenti morem gerunt, et ex stulto insanum faciunt.

Abjectio quamvis Superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam, quandoquidem ejus Tristitia ex eo oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia seu virtute judicat, levabitur ergo ejus Tristitia, hoc est lætabitur, si ejus imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum : solamen miseris socios