Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/534

Haec pagina emendata est
530
éthique


DEMONSTRATIO

Superbia est Lætitia orta ex eo, quod homo de se plus justo sentit (per Defin. 28 et 6 Affect.) ; quam opinionem homo superbus, quantum potest, fovere conabitur (vide Schol. Prop. 13 p. III) ; adeoque parasitorum vel adulatorum (horum Definitiones omisi, quia nimis noti sunt) præsentiam amabit[1], et generosorum, qui de ipso ut par est, sentiunt, fugiet. Q. E. D.

SCHOLIUM

Nimis longum foret hic omnia Superbiæ mala enumerare, quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi ; sed nullis minus, quam affectibus Amoris et Misericordiæ. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam superbus vocetur, qui de reliquis minus justo sentit, atque adeo hoc sensu Superbia definienda est, quod sit Lætitia orta ex

  1. Je substitue le singulier amabit au pluriel amabunt et remplace de même ipsis et fugient par ipso et fugiet.