Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/533

Haec pagina emendata est
529
de la servitude de l’homme


COROLLARIUM

Hinc clare sequitur, superbos et abjectos maxime affectibus esse obnoxios.

SCHOLIUM

Abjectio tamen facilius corrigi potest quam superbia ; quandoquidem hæc Lætitiæ, illa autem Tristitiæ est affectus, atque adeo (per Prop. 18 hujus) hæc illa fortior est.

PROPOSITIO LVII

Superbus parasitorum seu adulatorum præsentiam amat, generosorum autem odit.