Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/532

Haec pagina emendata est
528
éthique


DEMONSTRATIO

Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per Coroll. Prop. 22 hujus), idque ex ductu Rationis (per Prop. 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum, et consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex ductu Rationis agere (per Prop. 24 hujus) ; et qui ex ductu Rationis agit, scire necessario debet, se ex ductu Rationis agere (per Prop. 43 p. II). Qui itaque se ipsum, et consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes, maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc est (ut ex Defin. 8 hujus patet), maxime animo est impotens atque adeo (per Prop. præced.) maxima superbia vel Abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q. E. D.