Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/530

Haec pagina emendata est
526
éthique


autem ex sola hujus affectus Definitione (vide 27 Affect. Defin.) patet. Nam primo prava Cupiditate, dein Tristitia vinci se patitur.

SCHOLIUM

Quia homines raro ex dictamine Rationis vivunt, ideo hi duo affectus, nempe Humilitas et Pœnitentia, et præter hos Spes et Metus, plus utilitatis quam damni afferunt ; atque adeo, quandoquidem peccandum est, in istam partem potius peccandum. Nam, si homines animo impotentes æque omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet, nec ipsi quicquam metuerent, qui[1] vinculis conjungi constringique possent ? Terret vulgus, nisi metuat ; quare non mirum, quod Prophetæ, qui non paucorum, sed communi utilitati consuluerunt, tantopere Humilitatem, Pœnitentiam et Reverentiam commendaverint. Et revera, qui

  1. Au lieu de quo, leçon de Land.