Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/53

Haec pagina emendata est
49
De Dieu


sario existat (per Prop. 11) ; si aliqua substantia præter Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum Dei, sicque duæ substantiæ ejusdem attributi existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum ; adeoque, nulla substantia extra Deum dari potest, et consequenter non etiam concipi. Nam si posset concipi, deberet necessario concipi ut existens ; atqui hoc (per primam partem hujus Demonst.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari neque concipi potest substantia. Q. E. D.


COROLLARIUM I

Hinc clarissime sequitur : I° Deum esse unicum, hoc est (per Defin. 6) in rerum natura non nisi unam substantiam dari, eamque absolute infinitam esse, ut in Scholio Prop. 10 jam innuimus.