Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/527

Haec pagina emendata est
523
de la servitude de l’homme


dum se ipsum contemplatur, clare et distincte, sive adæquate percipit, nisi ea, quæ ex ipsius agendi potentia sequuntur (per Defin. 2 p. III), hoc est (per Prop. 3 p. III) quæ ex ipsius intelligendi potentia sequuntur ; adeoque ex sola hac contemplatione summa, quæ dari potest Acquiescentia oritur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Est revera Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare possumus. Nam (ut Prop. 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur ; et quia hæc Acquiescentia magis magisque fovetur et corroboratur laudibus (per Coroll. Prop. 53 p. III), et contra (per Coroll. Prop. 55 p. III) vituperio magis magisque turbatur, ideo gloria maxime ducimur, et vitam cum probro vix ferre possumus.