Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/526

Haec pagina emendata est
522
éthique


alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico, quia non Odio percita ad perdendum civem, sed pietate mota eundem punit.

PROPOSITIO LII

Acquiescentia in se ipso ex Ratione oriri potest, et ea sola acquiescentia, quæ ex Ratione oritur, summa est, quæ potest dari.

DEMONSTRATIO

Acquiescentia in se ipso est Lætitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur (per 25 Affect. Defin.). At vera hominis agendi potentia seu virtus est ipsa Ratio (per Prop. 3 p. III), quam homo clare et distincte contemplatur (per Prop. 40 et 43 p. II) ; Ergo Acquiescentia in se ipso ex Ratione oritur. Deinde nihil homo