Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/524

Haec pagina emendata est
520
éthique


esse, quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine, qui ex ductu Rationis vivit. Nam qui nec Ratione nec Commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur, nam (per Prop. 27 p. III) homini dissimilis esse videtur.

PROPOSITIO LI

Favor Rationi non repugnat, sed cum eadem convenire et ab eadem oriri potest.

DEMONSTRATIO

Est enim Favor Amor erga illum, qui alteri benefecit (per 19 Affect. Defin.) ; atque adeo ad Mentem referri potest, quatenus hæc agere dicitur (per Prop. 59 p. III) ; hoc est (per Prop. 3 p. III), quatenus intelligit ; ac proinde cum Ratione convenit, etc. Q. E. D.