Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/523

Haec pagina emendata est
519
de la servitude de l’homme


COROLLARIUM

Hinc sequitur, quod homo, qui ex dictamine Rationis vivit, conatur quantum potest, efficere, ne commiseratione tangatur.

SCHOLIUM

Qui recte novit, omnia ex naturæ divinæ necessitate sequi, et secundum æternas Naturæ leges et regulas fieri, is sane nihil reperiet quod Odio, Risu aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur sed quantum humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, et lætari. Huc accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facile tangitur, et alterius miseria vel lacrimis movetur, sæpe aliquid agit, cujus postea ipsum pœnitet ; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certo scimus bonum