Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/522

Haec pagina emendata est
518
éthique


PROPOSITIO L

Commiseratio in homine, qui ex ductu Rationis vivit, per se mala et inutilis est.

DEMONSTRATIO

Commiseratio enim (per 18 Affect. Defin.) Tristitia est ; ac proinde (per Prop. 41 hujus) per se mala ; bonum autem, quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem, cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per Coroll. 3 Prop. 27 p. III), ex solo Rationis dictamine facere cupimus (per Prop. 37 hujus) ; nec nisi ex solo Rationis dictamine aliquid, quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus) ; atque adeo commiseratio in homine, qui ex ductu Rationis vivit, per se mala est et inutilis. Q. E. D.