Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/520

Haec pagina emendata est
516
éthique


tiam indicant ; et hac de causa etiam Securitas, Desperatio, Gaudium et Conscientiæ morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis Securitas et Gaudium affectus sint Lætitiæ, Tristitiam tamen eosdem præcessisse supponunt, nempe Spem et Metum. Quo itaque magis ex ductu Rationis vivere conamur, eo magis Spe minus pendere, et Metu nosmet liberare, et fortunæ quantum possumus, imperare conamur, nostrasque actiones certo Rationis consilio dirigere.

PROPOSITIO XLVIII

Affectus Existimationis et Despectus semper mali sunt.

DEMONSTRATIO

Hi enim affectus (per 21 et 22 Affect. Defin.) rationi repugnant ; adeoque