Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/518

Haec pagina emendata est
514
éthique


ut Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 p. III) ; Ergo qui ex ductu Rationis vivit ; alterius Odium, etc. Amore contra compensare conabitur, hoc est Generositate (cujus Defin. vide in Schol. Prop. 59 p. III). Q. E. D.

SCHOLIUM

Qui injurias reciproco Odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet Odium Amore expugnare, ille sane lætus et secure pugnat, æque facile pluribus[1] ac uni homini resistit, et fortunæ auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii læti cedunt, non quidem ex defectu, sed ex incremento virium ; quæ omnia adeo clare ex solis Amoris et Intellectus definitionibus sequuntur, ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare.

  1. Au lieu de uni homini ac pluribus, leçon de Land.