Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/515

Haec pagina emendata est
511
de la servitude de l’homme


COROLLARIUM II

Quicquid ex eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe et in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. III et ex Defin. turpis et injusti, quas vide in Scholiis Prop. 37 hujus.

SCHOLIUM

Inter Irrisionem (quam in I Coroll. malam esse dixi) et risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut et jocus, mera est Lætitia ; adeoque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profecto nisi torva et tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem et sitim extinguere, quam melancholiam expellere ? Mea hæc est ratio, et sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius, nisi invidus, mea impotentia et incommodo delectatur, nec nobis lacrimas,