Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/513

Haec pagina emendata est
509
de la servitude de l’homme


qui semper uno eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus idemque affectus pertinaciter adhæreat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici, ut quamvis præsens non sit, ipsum tamen coram habere credant ; quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus vel insanire ; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes atque dies solam amasiam vel meretricem somniant, quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro vel de nummis cogitet, et ambitiosus de gloria, etc., hi non creduntur delirare, quia molesti solent esse, et Odio digni æstimantur. Sed revera Avaritia, Ambitio, Libido, etc. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur.

PROPOSITIO XLV

Odium nunquam potest esse bonum.