Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/512

Haec pagina emendata est
508
éthique


habere potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur major est (per Prop. 37 p. III). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest ; sic etiam Cupiditas, quæ ex eodem affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere poterit, quem in præcedenti Propositione Titillationem habere ostendimus. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur facilius quam observatur. Nam affectus, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis partem, quæ præ reliquis afficitur ; ac proinde affectus ut plurimum excessum habent, et Mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent, ut de aliis cogitare nequeat ; et quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur,